viernes, 25 de diciembre de 2009

LIBER PRIMUS MACCABAEORUM

1
1 Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum,
2 constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae;
3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.

Y sucedió que después que golpeó a Darío rey de los persas y los medos, Alejandro de Filipo el macedonio, quién (fue) el primero (que) reinó en Grecia [porque antes no había reyes, sino ciudades-estado], habiendo partido de la tierra de Cetthim, planeó muchas batallas y se apoderó de fortificaciones y mató a los reyes de la tierra; y atravesó hasta los límites de la tierra y aceptó los despojos de una multitud de naciones, y enmudeció la tierra en su presencia, y se enardeció y se enalteció su corazón.

4 Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum.
5 Et post haec decidit in lectum et cognovit quia moreretur;
6 et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.
7 Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est.

Y reunió un enormé poder y se apoderó de las regiones de las naciones y de los tiranos, y se convertieron en tributarios suyos. Y tras esto cayó en cama y supo que moriría; y llamó a sus siervos nobles, que estaban consigo alimentados desde la juventud, y dividió entre ellos su reino, cuando todavía vivía. Y reinó Alejandro doce años y murió.

8 Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo;
9 et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra.
10 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum.

Y se apoderaron sus ministros del reino, cada uno en su lugar; y se impusieron todos a sí mismos las diademas tras su muerte, y sus hijos después de ellos durante muchos años. Y se multiplicaron los males en la tierra. Y salió de ellos una raíz pecadora, Antíoco Epífanes hijo del rey Antíoco, que había sido rehén de Roma, y reinó en el año 307 del reino de los griegos.

11 In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “ Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ”.
12 Et bonus visus est sermo in oculis eorum;
13 et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium.

En aquellos días surgieron de Israel unos hijos inicuos y persuadieron a muchos diciendo: "Vayamos y dispongamos un tratado con los gentiles, que están a nuestro alrededor, porque, desde que nos apartamos de ellos, nos han sobrevenido muchos males". Y pareció bien el discurso a sus ojos.







14 Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum;
15 et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.
16 Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna.
17 Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine;
18 et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
19 Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.
20 Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi
21 et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius
22 et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
23 Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit;
24 et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna.
25 Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum;
26 et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est,
27 omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat;
28 et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem.
29 Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna;
30 et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel.
31 Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu;
32 et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt.
33 Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem.
34 Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea;
35 et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.
36 Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper;
37 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem.
38 Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.
39 Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
40 Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum.
41 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus,
42 et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi;
43 et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
44 Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae,
45 et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes
46 et polluere sancta et sanctos,
47 instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia
48 et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundo et abominatione,
49 ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes;
50 et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi, morietur.
51 Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem.
52 Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra;
53 et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.
54 Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras
55 et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant.
56 Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos;
57 et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.
58 In virtute sua faciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus.
59 Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare;
60 et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum
61 — et suspendebant infantes a cervicibus eorum — et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.
62 Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda,
63 et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur.
64 Et facta est ira magna super Israel valde.